379 nisi quod nuper adversarii quasdam querelas propter perturbationem concessi iuris advocatiae scripto inseruissent, cui articulo statim contra¬ dixissemus et nos fecissemus exemptos. Quod vero attineret ad temporalia, notum esse singulis nos ante festum Natalis Domini promptam nostram voluntatem ad contri¬ buendum pro nostra debita portione publice declarasse ; sive conclusum fuerit in anni superioris summam sive in maiorem minoremve atque ceteros dominos provinciales monuisse et rogasse, ut comitiorum pro¬ positiones anteponerent gravaminibus, ne comitia prolongarentur more solito. At in hoc uti in aliis conclusum fuisse iuxta maiorem suffra¬ giorum numerum. Tandem cum ventum fuisset ad conclusionem exac¬ tionis subsidiariae, hac addita conditione, dummodo gravamina e medio tollerentur, nos non minus in hoc articulo suasisse conditionem non addendam, siquidem tanta existant pericula, ut sive pure sive conditionaliter promittamus subsidia, ad conservationem tamen com¬ munis patriae nos affectu pietatis et necessitatis ergo coactos esse conservare statum militarem etc. Nihilominus tamen et in hoc casu pluralitatem vocum obtinuisse contrarium. Res autem, cum se sic habeat, dolendum sane esse, nos extra culpam demereri malam gratiam et nostram auctoritatem alias morsu haereticorum plurimum diminutam per catholicos eciam dilacerari. Hoc non aedificationis sed destructionis catholici status argumentum esse etc. In dorso: Summa verborum, quibus apud apostolicum nuncium episcopus Seccoviensis se et praelatos excusavit ultima Januarij anno LXXXII. 140 . Gallio an M alaspina Rom, 1582 Februar 3 Unbefriedigender Verlauf des steirischen Landtages. Behutsamkeit bei Verwahrung päpstlicher Hilfsgelder. Arch. Vat. Nunz. Germ. 14, f. 59 r , Minute. Per l’ultima lettera di V. S. di 4 di gennaro 1 ) N. S. ha veduto la reuscita in vano de le tante promesse passate, 2 ) et come l’effetto che se ne aspettava s’è convertito finalmente in nova consulta, la quale 1 ) Nr. 135. 2 ) Vgl. Nr. 133, S. 362.