116 36 . (Graz, 1580 November 21) 1 ) Von Malaspina gegen Polydor de Montagnana gefällte Sentenz. Arch. Vat. Nunz. Oerm. 100, f. 202'», gleichzeitige Kop. Primo quidem apostolica auctoritate nobis concessa et qua fun¬ gimur hac in parte absolvimus ipsum Polidorum ab omnibus paenis et censuris ecclesiasticis plenarie in quantum possumus usque ad presentem diem incursis et perpetratis hoc pacto et conditione infra appositis : Primo quod teneatur infra duos menses fidem nobis praesentare a personis fidedignis scriptam et subscriptam, quod realiter dimiserit concubinam. Secundo quod amplius concubinam aut alias mulieres, de quibus possit haberi suspicio, in domo vel extra detinere aut cum ea vel aliis mulieribus ullam consuetudinem habere nec ad domum dictae con¬ cubinae se transferre audeat. Tertio quod si fiat regularis, intra septa monasterii mulieres introire vel ibi commorari non sinat. Et si contra praedicta aliquid attentaverit vel fecerit, volumus ipsum ipso facto privatum officio et beneficiis intellegi et subjici aliis penis arbitrio nostro imponendis. Et quoniam ipse est administrator abbatiae S. Benedicti Ad- montes, ut supra diximus, a prelibato Ser mo archiduce Carolo et ab archiepiscopo Salisburgensi tamquam suo ordinario posito et insimul retinet duas plebanias cum cura animarum, iniungimus in virtute sanctae obedientiae, ut intra spatium trium mensium teneatur vel assumere habitum regularem dicti ordinis S. Benedicti simulque dimittere vel resignare plebanias, quas retinet, vel si non fit regularis, teneatur dimittere vel resignare unam ex plebaniis (si tamen non sint incorporate) et administrationem dicti monasterii sub paena quin¬ gentorum ducatorum locis piis applicandorum et aliis nostro arbitrio infligendis. Item iniungimus sub iisdem paenis, quod ipse teneatur redere rationem Romae de fructibus male perceptis durante sua irregularitate. ') Das Datum ist dem Bericht Malaspinas vom 21. November zu entnehmen, in dem er schreibt, daß er an diesem Tag das Urteil gegen Polydor de Montagnana gefällt habe.