84 21 . Graz, 1580 November 1 Von M alaspina nach Rom gesandter Teil einer am Allerheiligen¬ tag in Graz gehaltenen Häretikerpredigt. Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 118™, Orig. Vestra charitas, auditores dilectissimi, persaepe hactenus au¬ divit, quae nos etiam aliquot festa papistica pro feriis habemus, praecipue vero hodiernum, quod unum ex principalibus est, hoc autem potissimum fit, ut possimus illorum doctrinam reputare, nam falso et crudele satis hac de re, quemadmodum de caeteris omnibus sanctis articulis docent. Hodiernum autem festum inde suum prin¬ cipium habet a templo Romae apud ndvdsot vocatur et ab ethnicis aedificatum est in honorem omnium deorum, ne quis illorum iuste conqueri possit sibi debitum honorem Romae non exhibitum. Hoc autem templum longe post Papa Bonifacius IV. ante 900 annos de novo consecravit et sanctae memoriae omnibusque sanctis dedicavit et ita hodiernum festum una cum dedicatione templi ab eo insti¬ tutum est. 1 ) Cum quo etiam papistae supremam idolatriam exercent, quia furantur filio Dei debitum honorem, quod certi prorsus illi displicet, quoniam dicit meum honorem nullo alio do. Nec satis est, quod his, qui vere sancti et in historiis credibilibus sancti reperiuntur, talem honorem exhibeant, sed fingunt quoque alios, qui nunquam in rerum natura fuerunt, ut pote Christoforum et Joannem, Margaretham aliosque quam plures, qui forsan omnino dannati sunt. Hic quidem putant se probare sanctos nos non posse invocare, multo minus audire, quia aliquas conditiones illius, cuius proprium est exaudire, recenset, quarum hae pi’aecipue sunt, scilicet ut sit ubique omni¬ potens et omniscius, hoc autem non est in sanctis, propterea nos non audiunt, multo minus iuvant, id quidem D. Petrus testatur in actis et angelus in apocalypsi, qui nolebat adorari atque cultum alium despexerunt. 2 ) Hic quamvis papistae varia ad detegendam suam idolatriam, tamen nullibi in sacris praeceptum est, neque illi potuerunt unquam ') Am 13. Mai 600 (?) dedizierte Papst Bonijaz IV. das Pantheon der Seligen Jungfrau Maria (Jaffé, Regesta Pontificum Romanorum I, S. 220). Mit Sicherheit vmrde das Allerheiligenfest aber erst seit etwa 800 gefeiert. 2 ) Vgl. Apostelgeschichte 7, 43 und 9, 20.