Full text: Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 90. Band, (Jahrgang 1878)

438 
Horawi tz. 
instaurauerimus, post hac de integro beneuolentiae certamen 
inituri. Id per amicos communes uiros eruditissimos et optimos 
procuratum est: quibus uisum est hoc in rem utriusque fore, 
praesertim meavn, qui et senio et naletudine et immensis stu- 
diorum laboribus et fori linguaeque minime sum ad litigandum 
instructus. Rumores saepe uani sunt, nec raro fallunt suspi- 
ciones. Quod si Idenricus Eppliendorpius Serenissime tuae 
Celsitudinis expectationi satisfecerit, quod equidem facturum 
confido, mihi duplici nomine carus erit et quod pro hoste sim 
habiturus amicum et quod ei Principi probetur, cui non semel 
meis litteris f'uit commendatus. Ad postremas E. C. T. litteras, 
perbreues quidem illas, sed tarnen amantissime scriptas iam 
pridem respondi, per adolescentem eximiis ornamentis insignem. 
Opto Serenissimae Celsitudini tuae felicitatem perpetuam. 
Datum Basileae Anno Domini MDXXVIII. 1 
E. T. Celsitudinis addictissimum mancipium Erasmus 
Rot. mea manu subscripsi. Illustrissimo Principi Georgio, Duci 
Saxoniae, Lantgrauio Thuringiae et Marchioni Mysnae. 
Aus dem königl. Hauptstaataarcliiv zu Dresden. Act. Dr. Martin Luther’s 
Lehr etc. Loc. 10300. Bl. 27. 
Basel. XII. 27. August 1528. 
Erasmus an Christoph von Schydlowitz. 2 
Quod tibi tantopere placet in scriptis meis nonnullos 
offendit, quibus baec assidua pacis praedicatio uidetur esse 
principium sine fine dissidentium sugillatio. Quamquam ego nec 
omne bellum damno, est enim interdum necessitatis, nec quem- 
quam principem sugillo, tametsi negari non potest, ubicunque 
bellum est, ibi crimen esse uel ab hac parte uel ab altera, 
interdum utrinque. Ceterum animos causasque principum Deus 
1 Der ganze Brief ist sehr versöhnlich gehalten, es ist wie eine Variation 
über das Thema, das er unter Anderem Melanchthon (Corp. Ref. III. 86) 
in seinem letzten Schreiben an diesen ausspricht: Nec is sum, qui ob 
quamlibet offensionem ex amico fiam hostis. 
2 Ohr. v. Schydlowitz (Scliidlowski), Polens Kanzler, wurde von Erasmus 
als ein ,uir prudentissimus et integerrimus 4 sehr gerühmt (Opera III. 977)
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.