Full text: Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 8. Band, (Jahrgang 1852)

Zur Geschichte der Wirksamkeit des Basler Concils in Österreich. 589 
se pro excommunieatis gerere debeant, et ab ingressu ecclesie, 
celebracione divinorum, sacramentorum percepcione et collacione 
penitus abstinere. 
Super punctis vero illis, que loquuntur de mittendis ad Con- 
eilium ad obtinendam absolucionem a censuris et excusandum prelatos 
a personali eomparicione, et incorporandum se vice omnium prelatorum 
et permanendum ibidem etc. videtur dominis deputatis, quod pro 
expensis eorundem mittendorum ad interessendum Concilio omnes 
prelati simul concorditer contribuere debeant. Et si pro aliquibus 
prelatis, quos mittendi predictis sentenciis ligatos repererint, expensas 
forte fleri contingat, expense huiusmodi non per omnes, sed eos tan- 
tum, qui absolucionis indigent beneficio, debeant persolvi. Si vero 
contribucioni expensarum predictarum aliqui ex prelatis, quod absit, 
se opponerent, asserentes forte, quod alias in Sacro Concilio suos 
procuratores ad interessendum in eo habeant, discordia huiusmodi ad 
oratorum domini pataviensis noticiam deducatur, ut ipsi discordiam 
huiusmodi inxta tenorem mandati domini nostri pataviensis super hoc 
eisdem traditi ad concordiam reducant et concludant. 
Super articulo de mittendis personis ad sacrum Concilium, vide 
tur dominis deputatis, quod prelati utriusque religionis conveniant et 
inter se deliberent de mittendis hac vice, ita tarnen quod quelibet 
religio ad minus mittat vnum, pro taxa autem ad expensas dictorum 
procuratorum necessaria imponenda, de qualibet religione deputentur 
sex prelati, quatuor de Austria et duo de Bavaria, qui bona fide et non 
ad extremum videant facultates cuiuslibet monasterii et deinde quod- 
libet ipsorum iuxta facultates suas et secundum estimacionem comunem 
per dictos sex prelatos faeiendam ad huiusmodi expensas contribuat, 
prout neccessarium videbitur. 
Iterum predicti sex prelati eligere debebunt tres de qualibet 
religione, duos in Austria et vnum in Bavaria qui colligant peccunias 
ab omnibus aliis prelatis pro expensis predictis et a nolentibus seu 
plus debito differentibus solvere taxain eis impositam predicti tres 
habeant auctoritatem a dno epo eandem taxam a nolentibus exigendi, 
aut duus noster pataviensis per se taxam huiusmodi exigat cum effectu. 
Et quia procuratores mittendi instare debebunt apud sacrum 
Concilium, quod remittantur ad patriam et non teneantur remanere in 
Basilea usque ad finem Concilii ideo sequuntur raciones, super quibus 
fundantur predicte peticiones:
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.