Full text: Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 2. Band, (Jahrgang 1849)

Cap. CXXVJIJ. „De resurrectione Domini, et de sepul- 
„chro clauso.” — 
„Quodam tempore in nocte Paschae hora matutinali ma- 
„nens in ecclesia, post Matutinum coepit cogitare, quia non 
„esset incredibile, quod Homo-Deus natus exisset de Virgine: 
„hoc autem valde esset admirandum, quomodo homo magnus 
„exisset et surrexisset de sepulchro clauso et lapide advoluto.” 
„Erat Chorus Ecclesiae, in qua ipsa erat, clausus, et in- 
„trinsecus ostium repagulo obseratum, et cuneus ligneus mag- 
„nus inter ostium et repagulum stricte incussus, ne posset re- 
„pagulum amoveri. Murus medius, qui dividebat cliorum et Ec- 
„clesiam, elevatus fuit et contiguus testudini chori, ut nusquam 
„transitus vel modicus pateret. Cumque sic cogitässet, nt dic- 
„tum est, ecce cuneus ille cum strepitu avulsus est de inter- 
„medio ostii et repaguli, et divina quadam virtute trausiens de 
„clauso ostio et clioro ante faciem dictae Virginis cecidit casu 
„magno super lapides pavimenti, non tarnen tangens eam, in- 
„cussit ei repentinum et magnum terrorem. Ipsa autem ad cor 
„reversa, oravit Dominum dicens: tu Domine satis hodie me 
„terruisti: consolare me etiam nunc. Et mox accidit ei rao- 
„dicus somnus, et inclinata est super lapides pavimenti.” 
„Apparuit quoque tune ei Dominus, portans in manu scu- 
„tellam, in qua fuit pars piscis assi cum favo mellis. Et dixit 
„Dominus ei: comede. Cui illa: eja, inquit, Domine, si tu co- 
„mederes, ego eö libentiüs comederem. Tune Dominus frangens 
„quasi modicum moi’sellum de pisce, et intingens posuit in os, 
„et gustavit: reliquam particulam porrexit in os virginis. Et ait 
„Dominus: „Nunquid tibi videatur aliqidd fore Deo difßcile? 
„Quia quid quid vult Deus, hoc est facillimum et possibile." 
„Unde ostendit ei Dominus, quod, quemadmodum sine impedi- 
„mento illud corpus solidum transivit aliud corpus solidum, sic 
„Corpus Domini resuscitatum transivit et exivit de sepulchro 
„clauso. Dixit mihi hacc virgo, quod ä die illo Paschae usque 
„ad diem Ascensionis omnia, quae gustavit et comedit, melli- 
„cum saporem habuerunt.” — 
Cap. CXX1X. „De multitudine hominum et angelorum.” 
„Anno Domini MCCLXXXI in festo Sancti Michaelis facta 
„in spiritu vidit infinitem hominum multitudinem, et infinitam
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.