Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

378 
139. 
Bischof Georg von Seckau an M alaspina Graz, 1582 Jänner 31 
Verteidigt seine und der übrigen Prälaten Haltung am Landtag 
gegen von M alaspina geäußerte Verdächtigungen und Beschuldi¬ 
gungen. 
Graz LA, Vized. Leibnitz. 
Druck: Loserth, Salzburg und Steiermark im letzten Viertel des 16. Jahr¬ 
hunderts, S. 151 f. 
Reverendissime et illustrissime domine. Verbis equidem expri¬ 
mere difficile est, quanto animi dolore heri ex Rev mac et 111 1 “* 0 Domina¬ 
tionis Vestrae ore intellexerim, me et praelatos his comitiis provin¬ 
cialibus presentes non solum suspectos esse, imo nos dici, haberi et 
accusari tales, qui consiliis et re ipsa cum secularibus provincialibus 
dominis tam in rebus temporalibus quam spiritualibus colluderemus 
et quasi mutuo nexu niteremur contra principis voluntatem adeoque 
nostros conatus dirigeremus ad publici commodi destructionem atque 
ipsius catholicae religionis interitum ideoque nos commeruisse, qui 
apud summum pontificem tanquam pessimae suspicionis rei tradu¬ 
ceremur. 1 ) Quid enim durius et inclementius in nos dici posset? Si 
quidem multis documentis et exemplis constet, nos consiliis nostris 
et opera publice et privatim nihil aliud magis zelose quaesivisse quam 
religionis catholicae et jurisdictionis ecclesiasticae integritatem et prin¬ 
cipis nostri catholici auctoritatis conservationem atque reipublicae 
Christianae utilitatem. Si frequentes protestationes a nobis per multos 
iam annos verbis et scriptis factae quoties aliquid contra catholicam 
religionem ab adversariis motum et attentatum est: si item nostra 
constans et zelosa concertatio anno superiori in comitiis pro tuenda 
catholica religione et iurisdictione cum adversariis habita non satis 
id testificantur, 2 ) possumus absque dubio ipsos etiam adversarios testes 
habere, quam fortiter semper laboraverimus, ne quid commune cum 
eorum religione, sed pocius nostram sanam et salvam haberemus. 3 ) 
Nec satis conicere possumus, unde malevoli hoc tempore causam 
arripiant, nostram famam et dignitates adeo male arrodendi, cum 
tamen nulla in presentibus comitiis mota sit de religione controversia, 4 ) 
1 ) Nichts Näheres bekannt. 
2 ) Vgl. Nr. 37, S. 117, und Nr. 62, S. 178. 
3 ) Vgl. Nr. 114, Anm. 8. 
4 ) Vgl. Nr. 130, S. 359.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.