Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

298 
formemus filiis suis et amicis quam inimicis, qui autem sub utraque 
communicant magis se conformant haereticis. 
Tertio: Qui sub una communicant, profitentur suam fidem tan¬ 
tum esse sub una quantum sub utraque; qui autem sub utraque 
communicant et si credant non tamen profitentur ita aperte aut 
erubescunt profiteri suam fidem. 
Quarto: Ritus communicandi sub utraque spetie hoc tempore 
introductus est ab haereticis, qui contra ecclesiae obedientiam id 
faciunt, quare periculosus ; omnia enim eorum inventa merito a fideli¬ 
bus sunt fugienda, maxime si habeant maiorem spetiem boni; vide 
Luc. c. 4 et Act. c. 16. 7 ) 
Quinto : Periculosum est sequi morem haereticorum, experientia 
enim nos docet, quod consuetudo facit nobis rem magis placere, hinc 
difficilius relinquitur, immo facilius aliquis in errorem labitur. 
Sexto: Qui communicat sub utraque praefert suum ecclesiae 
iuditio, cum illa ex indulgentia calicem permittat, mallet autem filios 
suos sub una esse. 
Septimo: Qui catholici sub una communicant, offenduntur ali¬ 
orum communione, quia non profitentur aperte se catholicos, dum 
facto fidem adversariorum profiteri videntur, et si aliud mente credant 
et sentiant. 
Octavo: Qui sub utraque communicant minus videntur amare 
ecclesiam, quia quos magis amamus eos libentius imitamur. 
Nono: Communiter tales pravo aliquo iudicio laborant aut ne 
credunt communionem sub utraque utiliorem esse, quod est gravis 
error, aut ita faciunt, quia sibi ita placet, et sic ostendunt spiritum 
dissensionis et non pacis, vel etiam quia ab aliis nollent contemni 
vel illos non offendere et sic diligunt magis gloriam hominum quam 
gloriam Dei et magis cupiunt placere hominibus quam Deo. 
Haec maxime in confessione vel privata conversione talibus per¬ 
suaderi possent. 
Quibus quidem conditionibus, quae superius proposui, si ac¬ 
quiescerent ac omni animi assentirentur fiducia petentibus maioris 
devotionis studio sub utraque spetie communionem, hanc illis licen¬ 
tiam negare non posse existimarem. 
7 ) Lukas 4; Apostelgeschichte IG, IG — 18.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.