Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

297 
Ut contriti et confessi munere sacramentalis absolutionis accepto 
ad ipsam sub utraque sumendam accedant. 
Qui fuerint haeresi contaminati absolvantur et hisce conditioni¬ 
bus admittantur ad Eucharistiam. 
Non posse eos extra missae sacrificium communicare, qui sub 
utraque communicant; abscindant capillos superioris labri et alios 
omnes, qui possent aliquam sacramento irreverentiam offerre. 
Mandandum est autem sacerdotibus, ne iis omnino, qui sub una 
adhuc communicarunt, utranque concedant. 
Ut omnes abusus in calicis administratione tollantur, quamvis 
eo in genere maxima insit difficultas ob multorum sacerdotum in¬ 
curiam ac negligentiam, ideo in hanc curam episcopis erit diligentius 
incumbendum. 
Periculosum est reservare sanguinem ob multos enormes casus 
et summam irreverentiam, quae sacramento irrogatur. Quare omnino 
curandum esset, ut nullo modo servaretur, sed quando essent, qui sub 
utraque peterent, tunc celebrans consecraret quantum pro se sacri¬ 
ficante et pro communicante sufficeret, sicque tolleretur omnis diffi¬ 
cultas. 
Si autem agatur de infirmis, inducendi essent ad unam spetiem 
in tali casu afferrendo causas iustas, videlicet pericula itinerum, cum 
ad pagos vel ad loca remota esset deferendum sacramentum, nec pu¬ 
tarem difficulter id posse persuaderi, cum alioqui teneantur credere 
tantum sub una esse quantum sub utraque. 
Quod si omnino servandus esset sanguis ultra dies octo, quin 
renovaretur, nullo modo reservari deberet; facile ne ex qualitate vini 
speties corrumpitur ideoque magna sacramento irreverentia inutritur. 5 ) 
Quibus rationibus adduci possent, ut qui sub utraque spetie 
communicant ad unam reducerentur : 
Primo : Qui sua sponte communicat etiam ubi concessus est usus 
calicis et servatis conditionibus minorem capit fructum, quia qui sub 
una comunicat ex obedientia communicat, qui autem sub utraque 
ex permissione; melior autem obedientia quam victima 1 Reg. cap. 15, 
quo in genere a domino Rechabitae 35 cap. Hiereni laudati fuerunt, 6 ) 
quod servarent obedientiam patris ipsorum de non bibendo vino. 
Secundo: Magis placet Deo si suos in sacramento unitatis con- 
5 ) W eiche Schwierigkeiten der Laienkelch mit sich bringen konnte, zeigt ein 
Gesuch der beiden Kapläne des kaiserlichen Hofspitals in Wien betreffs Abstellung 
desselben im Jahr 1584 (Tomek, Kirchengeschichte Österreichs II, S. 408). 
6 ) 1 Samuel 15, 22; Jeremias 35.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.