Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

296 
remedium postulantibus relatum fuerit plerosque ex reliquiis catholi¬ 
corum, cum non esset huic eorum desiderio satisfactum, se cum 
haereticis coniunxisse. 4 ) 
Primo igitur curare debent episcopi, quibus concessio facta est, 
ut omnino S. S tis forma brevis servetur, eiusque executio serio, sed 
tamen suaviter exigatur, alioquin ne nec absolutiones a talibus factae 
valerent, nec calicis usus cum absque facultate fierent, nam utrunque 
a sacerdotibus ab episcopo iuxta brevis formam electis aut per ipsum 
subdelegatis fieri debet. 
Ut eligant catholicos sacerdotes, qui in sua provintia utranque 
spetiem decenti ordine servato ac omni offensione vitata, quae posset 
oriri inter communicantes sub utraque et sub una tantum spetie, 
ministrare possint illam ex devotionis fervore petentibus, qui cum 
ecclesia Romana coniunctionem habeant. 
Ut curati in confessionibus et concionibus eos, qui utranque 
postulant, ad accipiendam unam tantum spetiem ut tutiorem accep¬ 
tionem sanctaeque matri ecclesiae approbationem cohortentur eas 
rationes in medium afferrentes, quas hisce adiunctae erunt, verum si 
qui in sua sententia persistant, eos sequentibus conditionibus curent 
informandos. 
Ut ecclesiae Romanae fidem et doctrinam sequantur ac pro¬ 
fiteantur. 
Ut credant in sanctissimo Eucharistiae sacramento tam sub una 
quam sub utraque spetie verum ac integrum Christi corpus esse. 
Illos si forte accideret, ut ab ecclesia iterum prohiberetur, sub 
una tantum spetie communicaturos. 
Ecclesiam Romanam nec errasse nec errare, quae exceptis solum 
sacerdotibus caeteros tam clericos quam laicos sub una spetie com¬ 
municantes. 
4 ) Die Begeisterung für den Laienkelch ist bald geschwunden, und die 
Ansicht, daß durch diese Annäherung an die Evangelischen Verwirrung und Unheil 
gestiftet worden sei, wurde ziemlich verbreitet (Pastor, Beschichte der Päpste VII, 
S. 380 — 382; Dengel, Nuntiaturberichte II16, S. 14—16 und 196; Rainer, Nun¬ 
tiaturberichte II/8, S. 47, 68 und 206). Pius V. war ein offener Gegner des Laien¬ 
kelches, der 1571 in Bayern verboten wurde (Turba, Venetianische Depeschen III, 
S. 443 /.; Duhr, Geschichte der Jesuiten I, S. 448 /.; Pastor, Geschichte der Päpste 
Vili, S. 150 und 497). Der sonst ob seines Eifers für die katholische Sache bekannte 
Bischof Christoph Andreas Spaur von Gurk wurde wegen Duldung des Laien¬ 
kelches von Gregor XIII. am 12. November 1584 scharf zurechtgewiesen (Theiner, 
Annales eccl. Ili, S. 532).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.