Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

116 
36 . 
(Graz, 1580 November 21) 1 ) 
Von Malaspina gegen Polydor de Montagnana gefällte Sentenz. 
Arch. Vat. Nunz. Oerm. 100, f. 202'», gleichzeitige Kop. 
Primo quidem apostolica auctoritate nobis concessa et qua fun¬ 
gimur hac in parte absolvimus ipsum Polidorum ab omnibus paenis 
et censuris ecclesiasticis plenarie in quantum possumus usque ad 
presentem diem incursis et perpetratis hoc pacto et conditione infra 
appositis : 
Primo quod teneatur infra duos menses fidem nobis praesentare 
a personis fidedignis scriptam et subscriptam, quod realiter dimiserit 
concubinam. 
Secundo quod amplius concubinam aut alias mulieres, de quibus 
possit haberi suspicio, in domo vel extra detinere aut cum ea vel aliis 
mulieribus ullam consuetudinem habere nec ad domum dictae con¬ 
cubinae se transferre audeat. 
Tertio quod si fiat regularis, intra septa monasterii mulieres 
introire vel ibi commorari non sinat. 
Et si contra praedicta aliquid attentaverit vel fecerit, volumus 
ipsum ipso facto privatum officio et beneficiis intellegi et subjici aliis 
penis arbitrio nostro imponendis. 
Et quoniam ipse est administrator abbatiae S. Benedicti Ad- 
montes, ut supra diximus, a prelibato Ser mo archiduce Carolo et ab 
archiepiscopo Salisburgensi tamquam suo ordinario posito et insimul 
retinet duas plebanias cum cura animarum, iniungimus in virtute 
sanctae obedientiae, ut intra spatium trium mensium teneatur vel 
assumere habitum regularem dicti ordinis S. Benedicti simulque 
dimittere vel resignare plebanias, quas retinet, vel si non fit regularis, 
teneatur dimittere vel resignare unam ex plebaniis (si tamen non sint 
incorporate) et administrationem dicti monasterii sub paena quin¬ 
gentorum ducatorum locis piis applicandorum et aliis nostro arbitrio 
infligendis. 
Item iniungimus sub iisdem paenis, quod ipse teneatur redere 
rationem Romae de fructibus male perceptis durante sua irregularitate. 
') Das Datum ist dem Bericht Malaspinas vom 21. November zu entnehmen, 
in dem er schreibt, daß er an diesem Tag das Urteil gegen Polydor de Montagnana 
gefällt habe.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.