Full text: Nuntiatur des Germanico Malaspina, Sendung des Antonio Possevino

85 
hunc gravissimum errorem suum defendere, sed potius prohibitum 
plusquam severe, ut est in primo praecepto. Non habebis enim et in 
oratione dominica, quia dicimus Pater noster qui es in coelis et non 
Maria, Petre vel Paule, qui es in coelis. 
Per integram denique concionem nos catholici insigni quadam 
verborum insolentia tractavit, sed prorsus nihil neque argumentis 
neque scripturae locis probavit. In conclusione vero (beati qui propter 
me non) nos autem fuimus tales, qui propter veritatem, propter 
purum evangelium et verbum Dei varias calamitates et miserias 
patimur, qui autem nos persequitur, ecclesia malignantium et sexa 
diaboli, quod in epillogo ad nos trastulit. 3 ) 
22 . 
Hollenegg, 1580 nach November 2, vor November 7 
Überfall auf Priester und Eucharistieschändung bei Versehgang 
von Groß St. Florian nach Lassenberg. 
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 107 rv , gleichzeitige Kop. 1 ) 
Cum rev. dominus Michael capellanus parochi apud S. Florianum 
secundo die Novembris anni currentis 1580 vocatus Lassempergam 2 ) 
ad quandam infirmam personam sacro viatico muniendam sub 
vesperam advenisset non nihil ibi retardatus, nocte opprimitur, ut 
vero securius domum rediret, Christophorus Piati eiusdem pagi 
praefectus hos infranominatos cum tribus equis et facibus eidem 
adiunxit Martinum scilicet Griesdorffer, Andream Penniz, Sebastianum 
Steusser, Rupertum Steisser, Sebastianum alium Thomae Pongrazi 
filium, verum accidit, ut Matheus Hetzl Erhardi Hetzelii filius supra- 
dictum sacerdotem redeuntem extra oppidum S. Floriani in sylva 
Gamilli dicta sub hora fere nona noctis violenter adoriretur, deij ceret 
illum ex equo in terram, sacramentum vi extortum ad partem proij- 
ceret, pedibus conculcaturus, ni prohibitus a Griesdorffero fuisset, 
sacerdotem porro ipsum usque in oppidum fuste pulsando ante se 
pepulit, illius interim superpellicio variis in partibus dilacerato 
subinde clamitans: „Hem sacrificale meretriciae te cum sacramento 
3 ) Siehe Nr. 26. 
*) Von derselben Hand wie die Berichte Malaspinas geschrieben. 
2 ) Lassenberg.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.